Avendo assistito alla seguente conversazione, fedelmente la riporto
[I]Hadrianus
Quid erit nobis, si cinctum solvas, neque nudaberis ipse? Respice corpus, quod et doceri possis.
Epitectus
Epistola est.
Hadrianus
Quid est epistola?
Epitectus
Tacitus nuncius.
Hadrianus
Quid est pictura?
Epitectus
Veritas falsa.
Hadrianus
Quare hoc dixisti?
Epitectus
Videmus enim poma picta, flores, animalia, aurum, argentum, et non est verum.
Hadrianus
Quid est aurum?
Epitectus
Mancipium mortis.
Hadrianus
Quid est argentum?
Epitectus
Invidie locus.
Hadrianus
Quid est ferrum?
Epitectus
Omnis artis instrumentum.
Hadrianus
Quid est gladius?
Epitectus
Regimen castrorum.
Hadrianus
Quid est gladiator?
Epitectus
Sine crimine homicida.
Hadrianus
Qui sunt qui sani egrotant?
Epitectus
Qui aliena negocia curant.
Hadrianus
Qua ratione homo lassus non fit?
Epitectus
Lucrum faciendo.
Hadrianus
Quid est amicitia?
Epitectus
Concordia.
Hadrianus
Quid est longissimum?
Epitectus
Spes.
Hadrianus
Quid est spes?
Epitectus
Vigilanti somnus, spectanti dubius eventus.
Hadrianus
Quid est quod homo videre non potest?
Epitectus
Alterius animum.
Hadrianus
Qua re peccant homines?
Epitectus
Cupiditate.
Hadrianus
Quid est libertas?
Epitectus
Innocentia.
Hadrianus
Quid regi et misero commune est?
Epitectus
Nasci et mori.
Hadrianus
Quid est optimum ac pessimum?
Epitectus
Verbum.
Hadrianus
Quid est quod alii placet et alii displicet?
Epitectus
Vita.
Hadrianus
Quid est optima vita?
Epitectus
Brevissima.
Hadrianus
Quid est certissimum?
Epitectus
Mors.
Hadrianus
Quid est mors?
Epitectus
Perpetua securitas.
Hadrianus
Quid est mors?
Epitectus
Timenda nonnullis, si sapiens legas, inimica vite, nomen animantium, metus parentum, liberorum preda, testamenti gratia, post obitum sermo, supreme lacrime, post memoriam oblivio, fax rogi, onus sepulti, titulus monumenti; mors omnium malorum finis est.
Hadrianus
Quare mortuus coronatur?
Epitectus
Agonem se vite transegisse testatur.
Hadrianus
Quare mortuo pollices ligantur?
Epitectus
Ut parem post obitum esse se nesciat.
Hadrianus
Quid est vispillo?
Epitectus
Quem multi devitant et nemo effugit.
Hadrianus
Quid est rogus?
Epitectus
Contentio crediti, persolutio debiti.
Hadrianus
Quid est tuba?
Epitectus
Belli incitamen, castri signum, arena admonitio, scene commissio, funeris deploratio.
Hadrianus
Quid est monimentum?
Epitectus
Saxa isticmosa, otiosi viatoris spectatio.
Hadrianus
Quid est homo pauper?
Epitectus
Ut puteum desertum omnes aspiciunt et loco illum relinquunt.
Hadrianus
Quid est homo?
Epitectus
Balneo similis: prima cella tepidaria unctaria, infans natus perungetur; secunda cella sudatoria pueritia est; tertia cella assa perferentia iuventus; quarta cella appropiat senectus frigidaria, omnibus equat sententiam.
Hadrianus
Quid est homo?
Epitectus
Pomo similis:
Poma ut in arboribus pendent, sic sunt et corpora nostra:
ut matura cadunt, aut si cito acerba ruunt.
Hadrianus
Quid est homo?
Epitectus
Sicut lucerna in vento posita.
Hadrianus
Quid est homo?
Epitectus
Loci hospes, legis imago, calamitatis fabula, mancipium mortis, vite mora; quo fortuna sepe suos ludos faciet.
Hadrianus
Quid est fortuna?
Epitectus
Ut matrona nobilis in servos se inpingit.
Hadrianus
Quid est fortuna?
Epitectus
Sine iudicio, proxima meta, alienorum bonorum casus; ad quem venit, splendorem ostendit, a quo recedit, umbram faciet.
Hadrianus
Quot sunt autem fortune?
Epitectus
Tres: una ceca, que ubilibet se impingit; et alia insana, que concedit, cito aufert; tertia surda, que miserorum preces non exaudit.
Hadrianus
Quid sunt dii?
Epitectus
Oculorum signa, mentis numina; si metuis, timor est; si contines, religio est.
Hadrianus
Quid est sol?
Epitectus
Splendor orbis; qui tollit et ponit diem; per quem scire nobis cursum horarum datur.
Hadrianus
Quid est luna?
Epitectus
Dies adultor, noctis oculus, fax tenebrarum.
Hadrianus
Quid est celum?
Epitectus
Culmen immensum.
Theophilus Rogerus de Helmarshausen,
presbyter et monachus Benedictinus,
vir doctus et artifex,
natus circa annum 1080, vixit in Stavelot, in Colonia post 1100,
fortasse in Helmarshausen post 1107, obiit post 1125.
De temperamento colorum in nudis corporibus.
Color, qui dicitur membrana, quo pingitur facies et nuda corpora, sic componitur: tolle cerosam id est album, quod fit ex plumbo, et mitte eam non tritam, sed ita ut est siccam, in vas cupreum vel ferreum, et pone super prunas ardentes et combure donec convertatur in flavum colorem.
Deinde tere eum, et admisce albam ei cerosam et cenobrium, donec carni similis fiat.
Quorum colorum mixtura in tuo sit arbitrio; ut si, verbi gratia, rubeas facies habere vis, plus adde cenobrii, si vero candidas, plus appone albi; si autem pallidas, appone pro cenobrio, modicum prasini.
De viridi hispanico.
Si vero viride hispanicum componere velis, tolle cupri tabulas attenuatas et radens eas diligenter ex utraque parte, perfunde aceto puro et calido absque melle et sale, conponesque eas in ligno minori cavo, ordine quo supra. post duas septimanas respice ac rade, sicque facies donec tibi color sufficiat.
De purificatione cupri.
Tolle patellam ferream cuius magnitudinis volueris, et lini eam interius et exterius argilla fortiter macerata et mixta, et diligenter exsicca. deinde pone eam ante fornacem ferrarii super carbones, ita ut cum folles flaverint, ventus partim intus partim superius procedat et non inferius. et circumpositis minutis carbonibus, aequaliter inpone cuprum, et superadde carbonum congeriem.
quod cum diu sufflando fuerit liquefactum, discooperi et mox minutam carbonum favillam super illud proice, et cum gracili ligno et sicco quasi miscendo commove, videbisque statim plumbum conbustum ipsi favillae quasi gluten adhaerere.
quo eiecto iterum carbones superpone, et ut primo diu sufflans rursumque discooperi, et tunc fac ut ante fecisti. quod tam diu facies donec plumbum omnino excoquendo eicias.
deinde infunde super infusorium, quod ad hoc aptaveris, et sic probabis si bene purum sit. tene illud cum forcipe prius cluam refrigeretur, sed ita candens, et percute grandi malleo super incudem fortiter, et si frangitur aut finditur, denuo oportebit te illud liquefieri sicut prius.
si vero sanum permanserit, refrigerabis in aqua, et aliud eodem modo coques. hoc cuprum vocatur torridum. ex hoc cupro quicquid facere volueris ductili opere, in imaginibus, bestiis et avibus, in thuribulis et diversis vasis, in limbis tabularum, in filis et catenis, ad deaurandum operari poteris. ex hoc cupro perfice auricalcum cum adiectione calaminae, eodem modo quo superius aes caldariorum composuisti. quod cum quater aut quinquies recoxeris in vasculis furno impositis, quicquid ex inde in diversorum operum varietate fuderis, optime deaurare poteris.
Qualiter separeturaurum a cupro.
Quod si aliquando vasa cuprea seu argentea deaurata fregeris, vel aliud quodlibet opus, hoc ordine aurum adquirere poteris. tolle ossa cuiuscumque animalis, quae per plateam inveneris, et conbure, quae refrigerata minutatim tere, et tertiam partem cinerum ex phago commisce, et fac testas sicut in purificando argento superius diximus, quas igne sive sole siccabis.
deinde aurum a cupro diligenter abrades, et ipsam rasuram complicabis in plumbo tenue percusso, atque una ex testis illis coram fornace prunis imposita, iam calefactam ipsam complicaturam plumbi cum rasura impones, et superiectis carbonibus conflabis.
cumque liquefactum fuerit, eo modo quo solet argentum purificari, interdum prunas amovendo et plumbum addendo, interdum retegendo et morose flando combures, donec cupro penitus absumpto, purum aurum appareat.
Quomodo separetur aurum ab argento.
Cum raseris aurum de argento, imponas ipsam rursum rasuram in vasculum, in quo solet aurum et argentum liquefieri, et superinprime panniculum lineum, ne forte quid inde eiciatur vento follis, atque coram fornace ponens liquefac, et mox fragmina sulphuris impone, secundum quantitatem ipsius rasurae, et cum carbone gracili diligenter commove, donec fumus eius cesset; statim infunde in ferrum infusorium. deinde super incudem leviter percute, ne forte quid inde resiliat illius nigri, quod sulphur combussit, quia ipsum est argentum.
non enim sulphur auri quicquam consumit, sed solum argentum, quod taliter ab auro separat, quodque diligenter servabis. rursumque in eodem vasculo sicut prius liquefac ipsum aurum et adice sulphur.
quo commoto atque effuso, quod nigrum fuerit frange et serva, sicque facies donec aurum purum appareat. deinde omne illud nigrum, quod servasti diligenter, compone super testam compositam ex osse et cinere, et adice plumbum, sicque combure, ut recipias argentum tuum.
quod si ad usum nigelli servare volueris, prius quam combures adde ei cuprum et plumbum secundum mensuram superius memoratam, et confunde cum sulphure.
Je ne parle pas de ce calvaire ici, une haine immense me tient en vie, je vivrais mille ans si j'etais sur de voir crever le monde. Ce que nous avons souffert et souffrons encore n'est pas imaginable. Et puis merde
Comment